라틴어 문장 검색

Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)
14. Corpore erat Henricus decoro, statura iusta paulo procerior, erectus, et membrorum compage bona, sed gracilis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 13:1)
reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:7)
Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant);
(카이사르, 내란기, 3권 58:3)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장49)
Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장80)
Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장17)
Nam longa statura, ut in iuventa decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장18)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장376)
Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장379)
verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장17)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae . . deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장22)
nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장25)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION